CNP Logo CanticaNOVA Publications
Home
Online Catalog
Musical Musings
Liturgical Planners
Submit Your Music
Contact Us
Company Description
Links
Musical Musings: Miscellaneous

Missa pro Ecclesia

Primum nuntium

Summi Pontificis Benedicti XVI
post concelebrationem Eucharisticam
cum Cardinalibus Electoribus in Cappella Sistina

Die XX mensis Aprilis, anno Domini MMV

Venerabiles Fratres Nostri,
dilectissimi Fratres ac Sorores in Christo,
vos universi homines bonae voluntatis!

1. Gratia copiosa et pax vobis! [cfr 1 Pt 1, 2]. Duo animum Nostrum discordes sensus hoc tempore una simul subeunt. Nam ex una parte humano turbamento perfundimur et impares Nos sentimus officio hesterno die Nobis commisso, Successoribus scilicet Petri Apostoli hac in Romana Sede, coram universali Ecclesia. Ex altera autem parte magnopere animum gratum esse Deo patefaciendum animadvertimus, qui – sicut in sacra liturgia canimus – gregem suum non deserit sed eundem per temporum vices ducit, iis agentibus quos ipse Filii sui vicarios elegit constituitque pastores [cfr Præfatio I de Apostolis].

Dilectissimi, intimus animi grati sensus propter divinæ misericordiæ donum in corde Nostro præter omnia antistat. Et id arbitramur gratiam esse peculiarem, quam Decessor Noster, recolendæ memoriæ, Ioannes Paulus Secundus Nobis tribuit. Eius videmur firmam persentire manum, quae Nostram perstringit; subridentes Nobis videmur eius oculos contueri eiusque verba audire, Nobis peculiari hoc momento destinata: "Noli timere!"

Summi Pontificis Ioannis Pauli Secundi obitus, et subsequentes dies, pro Ecclesia mundoque insigne fuerunt gratiæ tempus. Magnus dolor ob eius excessum et vacui sensus in omnibus relictus Christi resuscitati opera extenuantur, quæ per concordem fidei, amoris et spiritalis solidarietatis effusionem, exsequiarum sollemnium attingentis fastigium, diuturno hoc tempore est patefacta.

Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus experientia fuit revera unica ubi quodammodo potentiæ Dei percepta est per ipsius Ecclesiam quae cunctos populos magnam familiam efficere vult, per coniungentem virtutem Veritatis atque Amoris [cfr Lumen gentium, 1]. Mortis hora, suo Magistro Dominoque figuratus, Ioannes Paulus Secundus suum diuturnum frugiferumque Pontificatum extulit, in fide christianum populum confirmans, eundem circum se congregans atque efficiens ut universa hominum familia coniunctiorem se esse sentiret.

Nonne hac testificatione Nos sustentari sentimus? Nonne incitamentum, quod ex eventu hoc manat, animadvertimus?


2. Omnem Nostram præveniens exspectationem, Providentia divina per Venerabilium Patrum Cardinalium suffragia Nos, ut huic magno Pontifici succederemus, vocavit. Hoc tempore mentem Nostram ad id convertimus quod abhinc duo milia annorum in partibus accidit Cæsareæ Philippi. Petri verba audire videmur: "Tu es Christus, Filius Dei vivi" itemque Domini sollemnem confirmationem: "Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam ... Tibi dabo claves regni caelorum" [Mt 16, 15-19].

Tu es Christus! Tu es Petrus! Eandem evangelicam scænam rursus experiri videmur; Nos Petri Successores, trepidantes Galilææ piscatoris trepidantia verba iteramus atque intima quadam animi affectione roborantem divini Magistri promissionem rursus audimus. Si permagnum est muneris onus, quod debilibus umeris Nostris imponitur, procul dubio immensa est divina potentia qua inniti possumus: "Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam" [Mt 16,18]. Romæ Episcopum Nos eligens, suum Vicarium Nos voluit Dominus, "petram" Nos voluit, in qua securi omnes sistere possint. Eum nimirum rogamus ut Nostrarum virium egestati subveniat, ut animosi simus et fideles eius gregis Pastores, usque Spiritui inspiranti obsequentes.

Hoc peculiare ministerium sumus ingressuri, ministerium scilicet "petrinum," universali Ecclesiæ destinatum, humiliter Dei Providentiæ manibus Nos permittentes. Ante omnia Christo Nostram totam fidentemque adhaesionem renovamus: "In Te, Domine, speravi; non confundar in æternum!"

Ex vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, grato animo ob Nobis significatam fiduciam quærimus ut Nos precatione necnon constanti, actuosa prudentique cooperatione sustentetis. Ab omnibus quoque in Episcopatu Fratribus flagitamus ut precatione et consilio Nobis adsint, ut Servus servorum Dei vere simus. Quemadmodum Petrus ceterique Apostoli Domini voluntate unum efformarunt Collegium apostolicum, eodem quidem modo Petri Successor et Episcopi, Apostolorum successores, – id Concilium firmiter confirmavit [cfr Lumen gentium, 22] – inter se arte coniuncti esse debent. Collegialis hæc communio, licet diversa sint munera officiaque Romani Pontificis et Episcoporum, Ecclesiæ et unitati in fide omnium credentium inservit, unde maximam partem pendet in huius temporis mundo evangelizationis operæ efficacitas. Hanc eandem semitam, in qua Venerabiles Decessores Nostri ambularunt, calcare quoque Nos volumus, universo mundo praesentiæ vivæ Christi de proclamatione tantummodo solliciti.


3. Nostros ante oculos Ioannis Pauli Secundi Pontificis potissimum obversatur testimonium. Animosiorem, liberiorem iunioremque Ecclesiam relinquit, Ecclesiam scilicet quandam quæ, ad eiusdem doctrinam et exemplum, tranquille præteritum tempus contuetur quæque futurum ævum haud timet. Per Magnum Iubilæum ea in novum est ingressa millennium gerens manibus suis Evangelium directum ad hodiernum orbem per iteratam lectionem magna cum auctoritate Concilii Vaticani Secundi. Iustissima quidem de causa Pontifex Ioannes Paulus Secundus Ecclesiæ in Concilio illo demonstravit indicem seu ut dicitur quasi "nauticam pyxidem", qua in vasto mari tertii millennii dirigeretur [cfr Litt. Ap. Novo millennio ineunte, 57-58]. In suo spiritali quoque Testamento scripsit: "Persuasum mihi habeo advenientes homines diutius etiam quædam sumpturos ex divitiis illis quas hoc Concilium sæculi vicesimi nobis est elargitum" [17.III.200].

Nos quoque propterea munus ingredientes quod est proprium Successoris Petri, firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii Vaticani Secundi continuandi exsecutionem, Prægredientibus Decessoribus Nostris, atque in fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiæ traditionis. Hoc ipso anno conciliaris congressionis conclusæ recoletur memoria anniversaria quadragesima (die octavo mensis Decembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto). Annorum decursu Concilii Documenta hodierni temporis haud amiserunt vim; immo eorum doctrina pro novis Ecclesiæ præsentisque societatis globalizatæ, ut aiunt, postulationibus admodum evadit apta.


4. Quadam cum significatione Noster Pontificatus incohatur, dum peculiarem Annum Eucharistiæ dicatum vivit Ecclesia. Nonne provida in hæc temporum convenientia indicium quoddam est percipiendum, quod ministerium notare debet cui sumus vocati? Eucharistia, vitæ christianæ cor ac Ecclesiæ evangelizantis fons, necessario permanentem mediamque partem constituit et fontem petrini ministerii, Nobis commissi.

Eucharistia continenter Christum resuscitatum efficit præsentem, qui nobis pergit se tradere, nos vocans sui Corporis Sanguinisque ad mensam communicandam. Ex eius plena communione aliud quiddam Ecclesiæ vitæ oritur, communio videlicet in primis inter omnes Christifideles, nuntiandi Evangeliique testificandi munus, in omnes, potissimum in pauperes parvulosque, caritatis ardor.

Hoc anno idcirco singulari modo celebranda erit Sollemnitas Corporis Domini. Præterea media pars Eucharistiæ erit mense Augusto in Die Mundiali Iuventutis Coloniæ et mense Octobri in Cœtu Ordinario Synodi Episcoporum quæ versabitur in argumento: "Eucharistia: fons et culmen vitæ et missionis Ecclesiæ." Ab omnibus propterea rogamus ut proximis mensibus amorem pietatemque erga Iesum in Eucharistia multiplicent ac fortiter et luculenter fidem suam declarent in realem Domini præsentiam, imprimis per sollemnitatem et rectitudinem celebrationum.

Id peculiarem in modum a Sacerdotibus postulamus, quibus nunc magnus Nostri animi affectus dirigitur. Sacerdotium quippe ministeriale in Cenaculo una cum Eucharistia enatum est, quemadmodum sæpenumero confirmavit Decessor Noster Ioannes Paulus Secundus, veneratæ memoriæ. "Sacerdotalis exsistentia peculiari titulo eucharistiam formam habere debet": sic in novissima Epistula in Feria V in Cena Domini scripsit [n. 1]. Ad id propositum multum confert ante omnia celebratio quotidie devota sacrificii eucharistici, quod est veluti centrum vitæ ac missionis cuiusque sacerdotis.


5. Nutriti atque sustentati Eucharistia ipsa catholici necessario se impelli sentiunt ad plenam illam unitatem quam in Cenaculo Christus tam vehementer exoptavit. Petri itaque Successor se debere novit recipere hoc supremum Magistri Divini desiderium in se et quidem peculiari modo. Etenim officium illi est concreditum confirmandi fratres [cfr Lc 22, 32]

Plena propterea conscientia ineunte ministerio suo intra Ecclesiam Romanam quam Petrus suo irrigavit sanguine, hodiernus ipsius Successor accipit tamquam primarium quoddam munus ut laboribus nihil parcens det operam restituendæ plenæ visibilique unitati omnium Christi discipulorum. Hæc est eius voluntas, hoc ipsius etiam obstringens officium. Sibi enim conscius est, ut hoc obtineatur, non sufficere bonorum sensuum declarationes. Solida opera postulantur quæ animos penetrent atque conscientias excitent, unumquemque ad illam interiorem conversionem permoventia quæ est fundamentum omnium progresuum in œcumenismi via.

Pernecessarius est dialogus theologicus pariterque poscitur investigatio causarum historicarum in quibusdam consiliis iam pridem captis. Magis tamen urget illa "memoriæ purgatio" totiens a Ioanne Paulo Secundo commemorata, quæ sola homines disponere potest ad plenam Christi veritatem. Coram eo, Supremo videlicet Iudice omnium viventium, quisque nostrum sistere debet conscius se aliquando rationem reddere ei debere omnium quæ fecerit et omiserit de permagno bono plenæ et visibilis unitatis omnium eius discipulorum.

Hic Petri Successor illa interrogatione patitur se etiam in prima persona interpellari paratusque est ad ea omnia efficienda quæ potuerit ut principalem œcumenismi causam promoveat. Decessorum suorum vestigiis ingressus plane provehere in animo habet omne inceptum quod opportunum videri possit ad consortium et consensum adiuvandum cum diversarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium legatis. Ad eos immo vero etiam hac data opportunitate fervidissimam suam mittit in Christo unico Domino universorum salutationem.


6. Hoc temporis momento repetimus nostra memoria inestinguibilem experientiam quam omnes habuimus in morte et exsequiis Pontificis complorati Ioannis Pauli Secundi. Circa exuvias mortales eius in nuda terra repositas Capita Nationum conglobata sunt, homines cuiusvis socialis ordinis ac præsertim iuvenes in memorabili affectus et admirationis amplexu. Fidens ad illum respexit orbis totus. Multis quidem visa est hæc intenta communicatio, propagata usque ad orbis fines per communicationis socialis instrumenta veluti chorus ad Pontificem directus et auxilium expetens pro hominibus nostri temporis qui dubiis timoribusque conturbati sua interrogant de ætate ventura.

Ecclesia horum dierum in se conscientiam renovare debet sui officii hominibus iterandi vocem eius qui dixit: "Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ" [Io 8, 12]. Suum ideo ministerium suscipiens Pontifex novus probe intellegit opus suum esse ut refulgere sinat coram viris ac mulieribus hodiernis Christi lucem: non suam, verum Christi ipsius lucem.

Hæc omnia cogitantes appellamus omnes, etiam illos qui alias sequuntur religiones vel qui solummodo responsionem conquirunt interrogationi fundamentali de exsistentia humana necdum eam invenerunt. Simpliciter atque amanter omnes alloquimur ut iis confirmemus Ecclesiam velle cum illis dialogum apertum sincerumque componere dum verum quaeritur hominis ac societatis bonum.

A Deo flagitamus unitatem ac pacem hominum familiæ et declaramus catholicos omnes paratos esse ad operam adiutricem suam conferendam in verum progressum socialem qui dignitatem omnis hominis revereatur.

Viribus Nostris non parcemus neque studiis ut magnæ spei dialogum prosequamur a Nostris Venerabilibus Decessoribus incohatum cum diversis culturis ut ex mutua comprehensione condiciones melioris venturi temporis omnibus oriantur.

Nominatim cogitamus adulescentes. Ad eos qui fuerunt interlocutores præcipui Pontificis Ioannis Pauli Secundi extenditur peramanter amplexio Nostra, cum exspectamus, si placuerit Deo, dum eos Coloniæ conveniamus proximo nempe Mundiali Iuventutis Die. Vobiscum – carissimi adulescentes – qui estis futura ætas et Ecclesiæ totiusque mundi spes, pergemus colloqui et exspectationes vestras exaudire unde possimus adiuvare vos ad altius usque Christum viventem cognoscendum qui sempiternus est Iuvenis.


7. Mane nobiscum, Domine! Invocatio hæc, quæ argumentum principale efficit Epistulæ Apostolicæ Ioannis Pauli Secundi pro Eucharistiæ Anno, est etiam precatio quæ sua sponte Nostro surget ex animo, dum comparamus Nos ad ministerium illud incipiendum in quod Christus Nos advocavit. Ei Nos, sicut Petrus, quoque fidelitatem Nostram sine ulla condicione promissam renovamus. Ei uni servire cogitamus Nosque totos eius Ecclesiæ ministerio devovere.

Ut hæc suffulciatur promissio maternam deprecationem Mariæ Sanctissimæ invocamus, cuius in manibus tum præsens tum futurum tempus Personæ Nostræ atque Ecclesiæ reponimus. Intercedant deprecatione pariter sua sancti Apostoli Petrus et Paulus, ceterique cælites universi.

His cum affectibus vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, singulis qui huius ritus sunt participes nec non omnibus qui per televisionem et radiophonium sequuntur, amantem Nostram Benedictionem impertimur.


 Back to Miscellaneous Index

English Translation


Home / Online Catalog / Musical Musings / Liturgical Planning
Submit Your Music / Contact Us / Company Description / Links


CanticaNOVA Publications / PO Box 1388 / Charles Town, WV 25414-7388

Send website comments or questions to: webmaster@canticanova.com